

Liber Exodus*
Caput 4: Versus 11
Quis fecit os hominis?etc.[AUG., Quaest. 8.]Sunt qui Deo calumnientur, vel potius Scripturae Veteris Testamenti quia dixit Deus quod fecerit mutum. Quid ergo dicunt de Christo aperte dicente Joan. 10:Ego veni, ut qui non vident videant;et qui vident, caeci fiant.Quis autem nisi insciens crediderit aliquid homini secundum vitia corporalia posse accidere quod Deus nolit? Sed eum juste totum velle nemo ambigit.